Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

igitur id, per tuae Fraternitatis industriam emen­dari, fraternitati tuae auetoritate praesentium in­dulgemus; quatenus, si praedicti Clerici ad com­monitionem tuam mulieres non prorsus eiecerint, et de tanto excessu satisfecerint congruenter; lici­tum sit tibi ipsos auctoritate nostra ecclesiasticis redditibus, remoto apellationis obstaculo, spoliare. Nulli ergo — — Datum vt supra. Ibid. F. CCXXIX. p. 1. Katfona Tom. IV. p. 521. A. C7i. H98. Idem Innocentius bona Ecclesiae Nitriensis confirmat , et jjraedia propriis laboribus culta, a sol­uendis decimis eximit. Eduardo Nitriensi Episcopo. Iustis petentium etc. statuimiis, vt quascunque possessiones, quae­cunque bona Ecclesiae Nitriensis in praesentiarum iuste et canonice possides, aut in futurum conces­sione Pontificum, largitione Regum, aut Princi­pum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis, praestfinte Domino, poteris adipisci, firma tibi, et per te Epclesiae tuae, illibata permaneant. Praedia quoque ad Ecclesiam tuam diaecesana lege spectan­tia, quae propriis laboribus excolis, a solutione decimaruin eximimus; nec aliquis de Jaboribus tuis ausu temerario decimas exigere, vel extorquere praesumat. Nulli ergo etc. Datum llomae apud Sanctum Petrum. Cal. Iunii. ibid. F. CVIII. p. 2. Katona Tom. IV. p. 523. A. Cli. 1198. Idem lnnocentius Ordinem Praemonstraten­sium in suam protectionem suscipit. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis , Episcopis, et dilectis filiis Abbatibus, Prioribijs, et ceteris

Next

/
Oldalképek
Tartalom