Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

An. Ch. 11'J8. Idetn Innocentius Elwinum Varadinensem Episcopum, in satisfactionem pro delicto perpetrato , e sententia Colocensis Archi-Episcopi, Homarn euocat. N. Episcopo Waradiensi. Significauit nobis venerabilis Frater noster S. arcliiepiscopus Colocen. quod quum ipse pro quibusdam criminibus tuis in te excommunicalionis sententiam protulisset; tu in absolutione tua te confessus eseadem crimina corn­misisse; et confessionem tuam, redactam in scri­ptis, sigillo proprio tuo roborasti. Ipse vero tibi, sub debito praestiti a te instrumenti, mandauit, vt apostolico te conspectui praesentares, dignam a no­bis poenitentiam recepturus , et vsque ad natiui­talem beatae Mariae , proxime venturam, iter ar­riperes veniendi. Ne igitur transgressor fidei tuae videaris, qui teneris etiam, quod simplici verbo promittis, ducere ad effectum; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus vsque ad praedictum terminum, cum eiusdem Archiepi­scopi lilteris, ad nos iter arripias veniendi, et apo­stolico te conspectui repraesentes. Datum Romae apud S. Petrum XVIII. Iulii. Pontificatus nostri anno primo. lbid. F. CXIX. p. 1. Katona p. 518 — 19. A- Ch. 1198. Idem Innocentius Episcopo Chanadiensi, vt infirmos ex iis, qui iu personas Ecclesiasticas manus iniecerunt violentas, ab excommunicationis censura ab­soluere queat, indulget. N. Cenadensi Episcopo. Licet ecclesiasticis in­stitutis, quae prouida deliberatio sanctorum pa­trum instituit, a nulo debeat obuiari; tamen curn iusta contigit impedimenta concurrere, quae in­22 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom