Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

scopi, ac Comitum praescriptorum, ceterorumque testium rogatu, vtaudiui, compleui, roboraui, et sisuo consueto signaui." . o o Apud Farlatum Tom. III. p. 225. Katona H. G. R. H. Tom. IV. p. 428. sq. A. Ch. 1194. Controuersia inter Petrum Archi-Episcopum et Caiwnicos Spalatenses in congressu qnatuor Episco­porum componitur. Miraeus Signiensis , Mattliaeus Nonensis , Mi­chael Scardonensis, Michael Traguriensis, Mat­thaeus Corbaensis, Episcopi, atque Isaac , Sancti Stephani Abbas , vniuersis Spalatensis Ecclesiae Ca­nonicis, dilectis fratribus in vero salutari salulem. Quoniam quaestionibus et impetitionibus, quasve­ster et noster Metropolitanus tum de quarta parte decimarum, tum de consecratione, siue de visita­tione Curiae Romanae vobis nonnunquam intulit, eiusdem vocatione nobis interesse contigit; tandem, congregato omnium Clericorum in archiepiscopali curia conuentu, idem super motis controuersiis, nobis praesentibus, vos requisiuit. Vos igitur as­surgentes, et sibi exinde respondentes, asserebatis, nullo debito, vel consuetudine teneri sibi; addu­centes priuilegia a suis praedecessoribus, qualiter cum eis legitime determinastis, inde Romanae Cu­riae firmata habere. Nobis itaque suadentibus , pla­cuit eidem videre priuilegia, quibus lectis, ac ple­niter intellectis, ipse tuuc assensum eis praebens , propria voluntate definiuit, vt vestra priuilegia sex virorum iuramento firraarent. Vos igitur man­dato et definitionis eius fauore, volentes , mox ipse manus vestras suis manibus suscipiens, omnibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom