Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

osculum jDacis et dilectionis praebuit; et sic vos in pace quietos dimisit. Anno Dominicae Incarnatio­nis MCXCIV. Indictione XII." Ibidem. A. Ch. 1191. Dominicus Banus, alias Bors, donationem monasterio B. M. V. in redemtionem voti sui factam, confirmcit. Notum sit omnibus, tam futuris, quam prae­sentibus , quod ego Dominicus Banus, ex permis­sione et licentia Domini Papae, et per consilium ac consensum Regis Belae, consentientibus simul et dantibus vxore mea et filio nieo , Abbati H. et fratribus S. Crucis sub iureiurando dedi octo prae­dia mea, cum omnibus reditibus ctpertinentiis suis, in perpetuum possidenda; quatenus crucem, quam susceperam, et viam, quam ad sepulchrum Do­mini peragere debueram, reciperent a me , etcoe­nobium Ordinis ipsorum construerent in lionore «loriosae semper Virginis Mariae. Promisi me etiam daturum in opus monasterii tercentas marcas ar­genti, bouescentum, vaccas quinquaginta , oues mille, decem mansiones seruorum. Sunt autem liaec nomina praediorum: — — — Babaduri, in quo construi coenobium decreui, et in eo sepeli­ri. — Quae omnia integre cum vineis , molendi­nis , pratis , siluis, aquis , terris cultis et incultis, Abbati et fratribus, ibidem Deo seruientibus , per­petualiter libere possidendum contuli. Igitur ne aliquis vnquam hominum post obitum meum , siue vxor mea, siue filius meus, vel alius de cognatio­ne nostra, hanc donationem meam minuere, aut infringere audeat, sigilli nostri confirmatione sta­tui roborari. "

Next

/
Oldalképek
Tartalom