Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

quae inter Templarios et monasterium SS. Cosmae et Damiani pro terris, et aquarum diseursibus ver­tebantur, resecandas de mandato regio residere­mus; post multas altercationes, et verba, quae mc­moratae Ecclesiae inter se habebant — — de vo­luntate vtriusque partis suscipientes pro bono pa­cis, et concordiae, talem inter vtrasque Ecclesias finem, et diuisionem auctoritate regia composui­mus. (Hic limites describuntur ; tum ita concludi­tur: ) Stabilimus etiam, vt, si qua vtriusque par­tis antiqua tutamenta vel scripta , praeter lianc no­strae chartam constitutionis — — praesumserit; Omnipotentis Dei, Sanctorumque Apostolorum Pe­tri et Pauli, omniumque Sanctorum, et nostram maledictionem incurrat; fiatque anatJiema, etsuper hoc poena duarum librarum auri multetur. Qtiae omnia firma et rata esse volumus, praesente Gual­terio Magistro, et fratre Aczo praeceptore et omni­bus fratribus; et Dominico Abbate, Privoria mo­nacho , et Diminoschia monacho, cunctisque fra­tribus ; coram idoneis testibus, Petro Sagerelle , et Tolmatio et Burello , presbiteris Spalatinis. De Iadertinis vero fuerant testcs hi: Petrona Cucille, Peitir — — et quam plures alii. De Sclauis vero fuerunt testes hi: de dominis lupanus, Wlcominis Iupanus, Berisius Iupanus, Grubescia Gaudii Iu­panus, et Slillizus Iupanus cum pluribus aliis. Fue­runt etiam testes ibidem hi venerabiles viri: Gre­gorius Antiuarensis Archi-Epispopus, et Vincen­tius , Sancti Chrysogoni Abbas, cum suis monachis et multis de plebe. Et ego Basilius diaconus, et Iadertinae Ciuitatis Notarius, qui interfui, hanc constitutionis et concordiae chartulam iussu iam dicti Archi-Episcopi Spalatensis, et Nonensis Epi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom