Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

que venerandae memoriae regis G. (Geysae) pa­tris nostri, quam eirea saerosanetam Romanam Ec­clesiam, et sanctum nostrum Dominum Alexan­drum Pontificem studuit per omnia exhibere, mo­dis omnibus, quibus possumus , imitari volentes, constitutionem super depositione, et transmutatio­ne episcoporum , quod in suis posteris dornino A­lexandro Papae, et suis suceessoribus noscitur con­cessisse, videlicet: quod absque auctoritate, et consilio eius et successorum suornm, depositio­nem, seu translationem episcoporum non faceret, vel freri permitteret, confirmamus, et tam in vo­bis, quam in posteris nostris perpetuo intiiolabi­liber duraturam censemus. Praeterea Antecesso­rum nostrorum consuetudinem , retro temporibus habitam, relinquentes, in nobis, et nostris poste­ris immobili iirmitate valiturar» sancimus, quod decedentibus episcopis, in rebus episcopalibus pro­curatores laicos de cetero non ponemus, atque po­ni nullatenus permittemus; sed honestos ciericos , qui non ad voluptatem, sed ad necessitatem vi­ctus de ipsarum ecclesiarum rebus moderate acci­piant, ibidem instituemus; qui reliqua omnia bo­na fide, et sine fraude aliqua ad reaedificationem ipsarum ecclesiarum, et domorum episcopalium, seu canonicorum, ad vsrts quoque pauperum, yi­duarum, et orphanorum fideliter debeant assertta­re. Nos vero, vel posteri nostri nihil vnquam de iisdem rebus in vsus proprios vlterius redigemus , nisi forte ( quod absit) hostes regni in manti vali­da, fines ipsius regni intrauerint, vel aliqua alia vrgentissima necessitas postulauerit; et tunc quo­que id sine episcoporum consilio non faciemus. Addimus etiam , et robore inconcusso tarn in no

Next

/
Oldalképek
Tartalom