Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
habeant omnes terras illas, quas oliin Cresimir , et Suenimir, quondam Croatiae reges, et eorum principes iam dicto monasterio iure perpetuo tradiderunt, sicut in eorum priuilegiis continetur, secundum quantitatem et terminum terrarum illa-rum, videlicet terrarn in Rogoua, et Yirbiza, cum aqua nrolendinaria, et in Kameriani , et ceteras terras, quas in diuersis locis, per Croatiam saepe dictum monasterium obtinet. Hoc autem edicto praesentis statuti confirmamus, "vt si quis infringere temptauerit , et abbati et fratribus illis de praedictis terris diminutionem, vel molestiam aliquam facere voluerit, diuinae irae periculum incurrat, et nostram se sentiat laedere maiestatem, ac regali iudicio subiaceat. Praeterea ob peccatorum nostrorum remissionem nos eis concedimus, vt quoscunque lrospites ad inhabitandas terras illas de quibuscunque locis inducere poterint, a nemine, nisi a fratribus, et eorum praepositis iudicentur. Quod si quis eis vim intulerit aliquanr, praedictae sententiae subiaceat. Factum est autem istud, in communi praesentia principum nostrorum, praesenti Sarna, Agriensi Episcopo, et Stephano — — sedis electo ; Ampudimo, palatino Comite, etc. Apud Farlatum Tom. IV. p. 7. Katona H C. R. II. Tom. IV. n. CCCCXCVf. A. Ch. 1166. Alexander III. PP. Petrum Spalatensem A. Episcopum aduersis et curis ajlictum paterne solatur. Alexander Episcopus, Seruus Seruoruin Dei, Venerabili fratri P. Salonitano Archiepiscopo, salntem et apostolicanr benedictioncm. Litteras, et dilectum filium nostrum I. sacristam, latoremprae-