Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

sentium , quem ad sedem apostolicam destinasti , tanto benigniori tliaritate suscepimus, quanto spe­ciali matri tuae sacrosanctae llomanae Ecclesiae , et nobis ipsis te cognoscimus firmius adhaerere , cuius deuoti filii et fideles, etsi aliquando .perse­cutionibus peruersorum perturbantur , et opprimi videantur ad tempus, temporalibus tamen auxiliis non sunt penitus destituti , sed in illa congruum semper et tutum inueniunt suffragium. Illam si­quidem deuotionis constantiam, et sincerae puri­tatis affectum; quem circa eandem matrem tuam Romanam Ecclesiam euidenter te habere cognosci­mus, et de qua anteacta opera non sinunt nos dubitare , gratam admodum , acceptamque tene­mus, et tanto maiori praeconio laudis extollimus , quanto de sinceriori charitatis indice illam proue­nire sentimus. Inde est, quod nos , et Romana Ecclesia personam ecclesiasticam, et ciuitatem tuae gubernationi commissam, mera pinguedine chari­tatis diligimus, et internae dilectionis brachiis am­plectimur, propositum et voluntatem feruentem habentes , de honore et exaltatione tua, quibus­cunque modis cum Deo, et iustitia fieri potest; libenti anirno cogitare, ac pro tantae deuotionis feruore tibi, auctore domino, prouidere. Super illis vero angustiis, et pressuris, quae tibi sine causa rationabili conferuntur , nec aliter, quam a pro­priis nostris conturbamur, et ad Dominum preces effundimus, vt secundum multitudinem miseratio­num suarum de imminentibus te persecutionibus in breui eripiat, et ad portum tranquillum dedu­cat. Speramus autem , quoniam non continebit Dominus in ira misericordiam suam, et faciet cum tentatione ista prouentum, vt possis sustinere , et Tom. II. 12

Next

/
Oldalképek
Tartalom