Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

Hiuigariae, Filii Gej^zae Regis, et Ampudii eius Bani ; nos denique Petrus, Dei gratia, Salonita­nae Ecclesiae Archi-Episcopus, atque Sedis Apo­stolicae Legatus, praecipimus Ioanni S. Anastasiae Sub-Diacono et Notario, fieri cliartulam Bonce, Abbatissae S. Tliomae, de ratione, quam habui. cum Slamozanis, de terra, quae est in Mocranit — — Hanc itaque rationem ante nostram prae­sentiam praedicti Slamozani habebant. Dicebant enim terram nobis attinere, ex nostra propingui­tate, et vobis nullo modo subiacere. Et quum Ab­batissa B. Thomae taliter respondebat: ab antiquo tempore illam terram possidemus; ante Albeusum, qui tunc temporis in loco Bani erat, rationem vo­biscum habuimus: ac praedictus Albeusus, visa r va­tione, Praestaldum nobis Bogdanizum dedit: dein­de Stephanus, frater Cippae, loco fratris sui ve­nit cum Petrana Comite, qui tunc temporis sub llege Vngarico erat; et miserat illum Banus cum fratre suo in istis partibus ; et alia vice aduersus nos insurrexistis, ibique nostra ratione prospecta, praememoratum Bogdanitzum nobis alia praestal­dumdederunt: etgranum, quod in nostra terra vi seminaueratis, vobis abstulit; ac partem suam, quam illi subiacebat, nobis causa eleemosynae con­cessit. " Hoc ergo nos audientes, ea quae praeno­minatus Stephanus , frater Bani, cum Petrana Co­mite iudicauerunt, nos confirmauimus; atque Ab­batissae cum duabus sanctis monialibus super sa­crum Euangelium confirmare decreuimus; atque Mirgam Archi-Presbiterum ei praestaldum con­cessimus." Apud Farlatum T. III. p. 185.

Next

/
Oldalképek
Tartalom