Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Cli. 1165. Stephanus III. /?_ II. monasterio ytlmi T)u­cis, S. Margarethae de Meszes beneficium, salis confert. Notum sit omnibus Principibus, sub ditione regis Iiungariae existentibus, tam modernis, quam posteris : quod ego Stephanus , Dei gratia, subli­mis, ac triumpliator Hungarorum rex : Gevsae , Illustrissimi regisfdius, paterni regni gubernacula, Deo annuente obtinens; ad remedium animae pa­tris mei, meaeque saluti, et fratrum meorum prouidens, monasterio Almi Ducis', in ho­norem S. Margaretliae in Meches construclo, hanc helemosynam institui: vt quicunque deferen­tes sal per portam Meches transirent , de singulis curribus de vno salinorum, ad regiam partem per­tinentium , vnum lapidem salis praedicto monaste­rio darent. Si vero contigerit , quod aliquando pro salibus praedictis denarios in parlem regis ac­ceperint, de singulis curribus vnius Japidis preti­um, de parte regis praedicto monasterio semper soluatur. Factum est autem hoe anno Dominicae Incarnationis MCLXV. anno, regni mei IV. ; con­sensu cunctorum Principum meoriun, tam epi­scoporum, quam Comitum ; videlicet Lucae Stri­goniensis Archiepiscopi; Macharii episcopi, Tho­mae Episcopi, Ioannis electi; Ompud Palatini Co— mitis, Fulconis Comitis, Lucae Comitis, Scesu Co­mitis, Ananiae Comitis, Michud Comitis Praeco­num , Esau Comitis. Quod per B i c en i u m N o­tarium nostrum scribi, in charta praesenti , et per Sudam magistrum Capellae nostrae sigillo re­giae maiestalis nostrae muniri praecepimus. Si quis autem in posterum hoc regale beneficium a­monasterio praedicto retrahere voluerit, non ali-

Next

/
Oldalképek
Tartalom