Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Stephani Cancellarii, et Dominae Reginae capellani in parochia Tiluli (Titeli ?) in praesentia Episcopornm: Rodani, Nonensis , Lampridii, Scardonensis, et Dede, Chroatiensis; in praesentia Comitum Martini, Spalatensis, et Gregorii Sclouiliiae, Filii, etCotromani; secundo anno Regni nostri, anno Incarnationis Christi millesimo centesimo sexagesimo tertio. Apud Farlatum Tom. III. p. 184. 185. Katona H. C. R. H. Tom. IV. N. CCCCLXXX. A. Ch. 1163. Qiuetantia super annuo censu de ierris Churgo et praedio Szenthe, Hospitalariis Crucigeris solulo. Nos Fr. Gibmnus, dictus Althavis, Praeceptor de Csorgo, et Capellanus de Bela, memoriae commendamus significantes, tenore praesentium , quibus expedit vniuersis: quod cum anno Domini 1163. Michael — filius Tliomae soluit nobis de praedicto praedio nostro Scentha, in festo Beati Michaelis Archangeli pro Sabascio quinque marcas, et pro descensu 80 denarios. Et nos ipsum misimus expeditum. In cuius rei testimonium expeditionis et solutionis praesentes litteras nostras concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Csorgo, in festo Beati Michaelis ArchangeJi Anno Domini 1163. Hae Frater Althaviz, sigillum paruum appressit." E Coll. Dipl. Hevenesi. Tom. XXIX. p. 160. A: Ch. 1164. Petri Spalatensis A. Episcopi in fauorem monialium O. S. B. monasterii S. Thomae ad Belgradum in Dalmatia litterae. Anno D. N. Iesu Christi 1164. Indictione XII. Temporibus itaque Domini Stephani, Regis