Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
Dei genitrice Maria, et sancto Martino, rationein •>redditurus ipse contendat." Apud Agamant. Pallad. ad argum. VI. p. 36 — 7. Katona H. ^C. R. H. Tom. III. n. CCCXXXV. A. Ch. 1157* Idern Geysa Ecclesiae S. Adalberti he.ieficiujn confert. In nornine sanctissimae Trinitatis, et indiuiduae Vnitatis. Amen. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi , millesimo, centesimo , quinquagesinio septimo , Martirio Archiepiscopo , Strigoniensi sedi praesidente, Belo Palatino existente, pro animae meae remedio , et pro salute animarum matris, et patris mei , sales tributarios de Nana , et de Kokat , quotcunque in partem meam euenerint, eccJesiae S. Adallierti, interueniente Geurinensi Episcopo Geruasio , et eodem etiam (testimonium) verbo tribuente , perpetuo concessi. Ne autem lioc aliquando e memoria laberetur ; placuit scripto commendare , et sigilli mei impressione confirmare. Si quis vero contra hoc statutum meum agere praesumserit; diuina vltione puniatur. Huius facti conscii sunt: Miko archiepiscopus (Colocensis) Lucas episcopus (Agriensis) Hyppolitus episcopus (Vaciensis), Gualterus Episcopus(Vltrasiluanus)Henricus , curialis comes, Appa Comes , Gabriel Comes , Iulianus Comes , Zachit Comes. Verum tamen in anno, quum mihi placuerit , et meum praeceptum fuerit ; centum dentur sales, qui congregari solent, et in terram poni deJ^ent. " Originales propriis oculis vidi in Archiuo capituli Strigouieusis: cum sigillo dup'plici pendenti plumbeo: ex parte vna figura regis, ex altera inscriptio: Sigiliuiu Cevsae regis.