Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
C/i. 115?. Idem Geysa priuilegia mouasterii S. Benedicti, ad radicem moniis ferrei, igne absumta, ad fcdem exemplarium sibi notorum, instaurat. In nomine sanctissimae Trinitatis, et indiuiduae Vnitatis. Notum sit omniJjus Christianis , tam modernis, quam successoribus. Quod ego Geysa secundus, Hungarorum Rex , piissimi Belae Regis lilius, Ganfredo (alias Gaufredo) Abbate S. Benedicti de radice ferrei montis adliuc superstite, maximum periculum ecclesiae S. Benedicti, peruersitate hominum exigente , ex diuino contigisse ,iudicio, Gompatienter perfero. Nam Capella S. Be nedicti, in honorem S. Ioannis Baptistae consecrata, ipsa yidelicet camera est incensa, et Sanctissimi Stepliani regis aliud priuilegium magnum, sigilli sui munimine roJjoratum, et apostolica auctoritate confirmattim, secundum quoque priuilegium Ducis Damoslai, tertium priuilegium pii Ladislai regis ; quartum priuilegium secundi Belae Regis, Almi Ducis fllii, cum aliis rebus ecclesiasticis, scilicet crucibus, calicibus, plenariis auro et lapidiJjus pretiosis adornatis, in eadem camera sunt comJxista. Ilorum vero priuilegiorum exemplaria pro diuersis negotiis seilicet, quae solent emergere, aJisque sigillaris impressionis firmamento , in camera eiusdem abbatiae monasterii , ab horrendo combustionis infortunio, diuina sic volente clementia, sunt seruata. Ex quorum testimonio haec in praesenti priuilegio sunt redacta. Tanta igitur clade facta, praedictus Abbas, Ganfredus, mortis debitum persoluit. Successor eius ; scilicet Petrus AbJ^as, fdius Comitis Tliuross, praememorata priuilegiorum exemplaria meo , omniumque primatum conspectui restauranda deporta10 *