Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Albertum regem dixerant XVIII. Decembris anno MCDXXXVII. Albam deductum , ab Arcliiepiscopo Strigoniensi An. MCDXXXVIII. kalendis Januarii solemni ritu diademate insignitum; Elisabetham vero consortem ab Episcopo Vesprimiensi incinctam, inaugurarunt. Albertus exerta in eos, qui fide in se praestabant, munificentia, reipublicae prouidentiam studio amplexus maximo , Barbaram quoque socrum suam , contra, quam Sigismundus sanxerat, custodia solutam, dotalitiis redditibus restitutis, annuo XII. aureorum millium penso donauit; malo suo maximo: mox enim Vladislao adolescenti Poloniae regi, complures Hungariae superioris, montanas praesertim arces, dotis nomine sibi inscriptas, ac paulo prius restitutas , obtulit occupandas, tum initis clam cum Bohemis Hussitis consiliis, Casimiro, Wladislai fratri, regni aditum procurare, adlaborauit. Dlug. 1. c. col. 700. Dolorem regis ciuium Budensium turbae in mutuas Hungarorum et Germanorum caedes excedentes auxerunt. Quum rebus Hungariae ordinatis, Viennam progressus, Austriae ducatum gubernatoribus prouidet, ret origine illis coniunctae; cui si ipsa in inanus conueniret, futuruin, vt tria regna coniuncta, IniperioGermanico et amplitudine , et viribus praestent. Haec mulier iam propediein Vetula." Ae. Syluius Hist. Boh. cap. 53. Cf. Jodoc. Docium de Jagellonum familia, apud Pistorium Tomo II. Script. Polon. p. 288.