Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

tertio a sui coronatione mense elapso adfuere impe­rii Germanici legati, Albertum communi consensio­ne X\III. Martii regem creatum nunciantes, quo­rum precibus victi Hungari, vbi assensum praebuis­sent, Albertus pridie kalendas Junii fuit Aquisgrani coronatus. Tum ad turbas in Boliemia, Casimiro per Hussitas ac orphanos excito, sedandas, castrum­que Thabor obsidendum exercitum conuertere co­gilur. Praga potitus, ibique die XXIX. Junii tertia iam corona redimitus, Bohemiae quoque regnum adiit, ast nec pacificum nec diuturnum. Vlricum , Cileae Comitem, Bohemiae Guber­natorem a se constitutum, quod cum Barbara col­ludere compertus fuerat, magistralu exauctorat, domumque redire iubet; socrum suam, crimine prodito, in Poloniam fuga elapsam , alque VVladis­laum ad bellum inferendum sollicitantem, hostem reipublicae declarat, bonis in fiscum redactis. Polo­lonos Bohemia eiectos fihes vsque Silesiae persequi­tur. Turcarum in Transiluaniam irruptione perce­pta, pacis studia amplexus, legatione Pontificia me­diante inducias duntaxat festum vsque Michaelis ob­tinet. IJieme tota Wratislauiae moratus tuin in Si­lesia cum etiam in Hungariae confiniis arma re­sumere cogitur. E Silesia ineunte vere anno MCDXXXIX. didi­to belli per Achmetem Turcarum Sulhinum obmo­uendi rumore, reginae nunciis, Procerum llunga­riae precibus, minis quoque, in regnum reuocatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom