Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

potuit hoc tempore, quam eum eligi, qui esset aptis­simus ad tantae dignitatis onus sustinendum, ad propugnandum fidem catholicam, ad pacificandum populum Christianum , ad defendendos fideles ab oppressionibus infidelium, ad tutandum Dei ecclesiam, ad omnia denique agenda, quae boni et fidelis principis officium requirit, nam cum tua vir­tus et animi magnitudo sit tanta , quanta in tuli Re­ge postulatur, cum tuus zelus deuotionis et ardor fi­dei commendetur abomnibus, vires aulem et po­tentia tibi tales adsint, ut facile possis et virtutem et deuotionem ostendere, procul dubio speramus le eum esse futurum , qui partes Europae liberes ab infidelium dominatu, qui sanctam Dei Ecclesiam to­tis viribus protegas et extollas , qui pacem indigen­tibus largiaris. Sed quoniam diligentibus Deum , ut ait Apostolus, omnia cooperantur in bonum , ut fructus virtutum tuarum facilius consequi valeas, primum oculos tuae inentis in eum dirigas , per quem regnant Reges, et Imperia subsistunt, ut per semi tam mandatorum suorum proficiscentem exaudiat Deus, et prosperum faciat iter tuum ; fidem catholi­cam propagandam, ecclesiam Romanam omnium ec­clesiarum et tuam in Christo matrem tibi colendam et tuendam suscipias, sedem Apostolicam et lesu Christi in terris vicarium debita veneratione , sicut decet fidelem principem , prosequaris , ames unita­tem in Ecclesia Dei, schismata prohibeas, ecclesia­sticas personas, earumque libertatem sub alarum tua­rum protectione suscipias; haec esse opera et officia boni et iusti principis recorderis, quae qui non se­quuntur, Reguin ai»t Imperatorum nomen usurpare, digni vero recte et iure Reges aut Tmperatores ap­pellari debeant, esse non possunt. Deinde iustifiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom