Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

virtutum Reginam, sine qua rerum publicarum sta­tus et regnorum culmina dilabuntur, diligenter se­quaris, habeas eam operam tuorum ducem, recta judicia fieri procures, subvenias miseris, erigas op­pressos, iniuriam patientibus opem afferas, prae­mia virtutibus, viliis poenam meritam constituas : quae praecipuae sunt iustitiae partes. Haec ad te, ducti singulari charitate, qua complectimur personain tuam , scribimus tanquam pater ad filium, quem di­ligit in Christo , non quidem ut diifidamus ulla ex parte de tua sapientia et virtute, quem scimus esse prudentissimum, sed ut cognoscasex his verbis prae­cipuamerga le nostram etpaternam affectionem. Re­gna vero, quae omnipotens Deus tuae curae com­misit, conservare studeas in iustitia, pace, et chari­tate , et cultu Dei, procurans inter cetera, ut eccle­sia Romana et apostolica sedes in illis pristinam suam authoritatem et dignitatem recuperet per studium di­ligentiae tuae. Haec si egeris, prout a certo tene­mus, aderit tibi Deus adjutor, et proteclor omnium in se sperantium, statuet supra petram pedes tuos, subministrabit rectas cogitationes, consilia adju­vabit, exaudiet vota tua, perficiet opera, et te pro­teget scuto protectionis suae. Nos quidem semper assistemus tibi apud Deum orationibus nostris, favo­res et auxilia impendemus , quantum permiserit fra­gilitas nostra, et cum certissima in spe simus te imitaturum vestigia praedecessorum tuorum , quo­rum virtus et devotio ab Ecclesia laudatur, certe omnibus in tuum honorem, statum, exaltationem , et gloriam concernentibus offerimus nos paratos et promptos iuxta commodum nostrae imbecilliatis ad obsequendum serenilati tuae. Dat. Ferrariae. Rx Raynalili annalibus Ecclesiasticis T, 28-o p. Albev-

Next

/
Oldalképek
Tartalom