Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

re, et cum suis haeredibus libere possidere, item damus praedicto advocato suisque Haeredibus , quod in praedicta Civitate Congesbergh omnia opera me­chanica habere poterit, videlicet Pistores Carnifices, sutores, fabros, Tabernarios pro sua voluntate, quae infra milliare nullus exercere pi aesumat. Item dictus Henricus et sui haeredes plenam habeant au­ctoritatem, in supra dicta Civitate iudicandi, poenas recipiendi, et remittendi pro sua volunlale, exce­ptis tribus casibus homicidio, incendiario, furti, in quibus duae partes nobis cedent, tertia pro se re­servata, in super in tribus legitimis Judiciis noster homo ad iudicandum sit ei adiunctus, item feria ter­tia forum liberumdamus in civitate supra dicta,quod infra milliare per aliud forum nullus impedire prae­sumat, item damus dictae civitati sex annos liberta­tis, quibus expletis unusquisque laneus in censu di­midiam marcam et sex cubulos, videlicet duos triti­tici, siliginis duos, duos avenae solvere tenebuntur, Item saepedicto advocalo, duos mansos liberos, pro suo aratro possidendos, item pro viis pecorum du­os Laneos liberos damus ex plenaria libertate, sexlus mansus, cum sexta curia praedicto destinatae advo­cato , item Cives dictae Civitatis a Telonio sint ex­empti, item permittimus dictae Civitati post Loca­tionem fossato, et plantationem communire. Datum Anno Domini 1325.Testes huius sunt: Nicolaus Co­mes de Vana, Petrus et Philippus Bezoldus, advo­catus Henricus Rafentics , Joannes cum latis corni­bus, Joannes de Kraszna, Pelrus de Kosztberth , et ahi quam plurimi fidedigni. In cuius Rei Testimo­nium , nostrum sigillum duximus apponendum. Transcripsit et confinnavit Carolus Rex 1714. Franciscus 1799. — Originale in Archiuo Op. Kissucza Ujhelyiensi

Next

/
Oldalképek
Tartalom