Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
conservatur. — In Priv. Literis Caroli I. pro Solnensibus Anni 1321. iain inter loca Tributoruin occurrit Jathasin, in publicatione Privilegior. Solnensium 1384. Jacliatin. Quo nomine Op. K. Ujhely, subin adhuc 1540. compellabatur, plerumque attameu sub Ludovico iam I-o ac deinceps occurrit nova Civitas, vel novum Opidum. Conesbergh seu Konigsberg non reperi in Protocollis sed nec Diplomatibus. III. Possessio Konszka adjacet tenutis Castri Syna. A. 1350. Nos Comes Tliomas Judex Curiae Domini Ludouici Dei gratia Regis Ungariae Comitatusque de Tliurucli tenens Iionorem. JVlemoriae commendamus teno^e praesentium significantes quibus expedit universis quod Nicolaus tilius Thyl coram nobis personaliter comparendo exstitit confessus, quod ipse villicatum villae Kunszka vocatae in Tenutis castri Sylna adiacentem , quam nos eidem pro tredecim marcis vendideramus, Nicolao Helbrandi filiocum omnibus suis Proventibus, videlicet cum libero Lanio, molendino, Carnifice, sutore, pistore, fabro, et aliis, quae Jus Theutonicale stilus civitatem Silniensem requirunt, pro iisdem tredecim marcis plene ab eodem ut refertur receptis, et habitit vendidisset, et vendidit coram nobis ex parte nostra licentiam plenariam obtinendo de Proventibus vero ipsius villae Kunszka sextum denarium liabere admisimus, Castellanus autem dicti Castri Sylna pro faciendo Judicio ter in anno in medium eorum accedere valeat et possit, et de Judicio inter ipsos habito praenotatus viliicus tertiam partem habeat residuas vero duas partes Castellano et ofliciali plenarie administret, Jobagyionibus vero ad eandem causa com-