Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

vDum te in toto orbe viderunt, qui posses imperium subleuare, vnaque sententia vocauerunt. Quid igi­tur facias, vide: quia non tibi, neque Austriae na­tus es sed Reipublicae. Quae, vt est maior, tanto nos astringit magis. Certum est, nos obligalos solo, in quo nascimur, idque patriam appellamus; pro qua multi clarissimi viri non dubitarunt se morti tradere etobiicere: sicut Thebis Mercheus, Athenis Codrus, Romae Curtius, et alii quam plures, quos hic praetereo. Certum est tamen, quod plus Orbi, quam vni vrfei simus obnoxii. Ideoque Socrates non Atheniensem se, aut ex alia vrbe oriundum, sed Mundanum, dicebat, vt qui sciebat, omne ipsi­usstudium, omnemque cogitatum, pro salute omni­um publica consumendum; nec esse vllam prouin­ciam , quam toti orbi praeferrel. Quod si pro patria et pro salute ciuium vitam tenemur exponere, quan­to magis pro imperio et salute omnium ? Tantique est salus cunctorum, vt ipsum Dei ii!ium ex coeie­sti regno ad mortem traxerit. Pro hac et Apostoli et caeteri Martyres excarnificati obierunt.. Haec au­tem ideo dico, vt intelligas, quantum Imperio quis­que teneatur, quod non solum vnam ciuitatcm aut prouinciam , sed totum Complectitur orbem; vt er­rare illum minime dubitem , qui non solum fortunas suas, sed vitam pro imperio non exponit Eapropter, si es ad Imperium accersitus, debes quidem omni re postposita ad eius gubernalionem te accingere. Neque retrahere te Austria debef aut Hungaria, aut Bohemia, non denique ipsa corporis et vitae tu­ae conserualio. His namque omnibus publica Tmpe­rii cura est anteponenda; pe( catque non mediocri­ter, qui ista peruei tit. Elflagitat te Imperium , teque non soluin poscit, sed obsecrat. Vides etiam , quam Tom. XI. . 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom