Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

multipliciter sit laceratum et quanta mdigeat repara­tione. At dicis forsitan: sunt alj, qui me vtilius ilJud regant. Id quidem non admitto. Nam nemo , inter Cliristianos est, qui plus, quam tu , agri pos­sideat, qui potentior sit, qui magis diligatur, qui prudentius agat. Quod si alteii quam tibi commit­tatur imperium, actum profecto de ipso iudicaue­rim , teque tanli mali causam esse, qui, cum pos~ ses, subleuare potueris. Quod malum, taceo, quam grande sit: quoniam deficiente imperio, omnia in­cendio (conflagrabunt), membris inuicem sine capi­te disceptantibus. Bis rationibus satis liquet, re­gnum Hungariae nullo te pacto ab imperio pos­se retrahere, quod plus capiti, quam memJiro vlli tenearis. Sed cur Hungari te impediant? An non etiam eorum regno expediat te esse Imperatorem ? Vide, quia saluti propriae resistunt; et consulen­dum est eliam nolentibus , quando, quod bonum est, nesciunt. IJabet illud regnum et cum Venelis et cum Teucris litem. Magnus vterque hostis est, neque potens est Hungaria his resistere; se adiuuan­te Imperatore optime se defendet. Multi etiam Re­gi aduersabuntur, qui non inimicabunturIinperatori. Quid est enim, quod Veneti doluerunt Hungariae regem Imperatorem factum? Certe ex hoc licet argu­ere, quod cum Veneti doleant, Hungari debeant gaudere ; et quod illis est damno, his vtilitati esse debet. Si quidem, vt Juris consulti volunt, contra eadem est disciplina. JNec dubitet aliquis, nuncVe­netos imperalori minus oblatraturos quam antea. Vn­de et facilius tueri regnum Imperator quam Rex po­terit, et ampliare audacius. Idem quoque de Teucris existimandum est. Quis enim non velit hostem su­um debiliorem? l£t quis nesciat, Regem cum Im-

Next

/
Oldalképek
Tartalom