Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
ca, ad quas et quae ipsum priuilegium tendere denotarent, reambularent, et vbique nouis signis metalibus consignarent. Domum vero metas praescriptae possessionis similiter Damanik appellatae, ipsius Domini Praepositi Ecclesiae de Bozok — iuxta demonstrationem annotali Domini Praepositi de Bozok, vel legitimi sui Procuratoris modo simili reambularent, — qui demum ad ipsum Capitulum reuersi eidem concorditer retulissent, quod ipsi — ad facies possessionum partium praescriptarum — accedendo, eandem possessionem ipsius Georgii per metas et cursus metales in priuilegio condam Domini Belae regis , per eundem Georgium ibi in specie exhibito, iuxta demoi strationem eiusdem taliter reambulassent, quod primo — Tandem autem metas possessionis ipsius Domini Praepositi similiter Domanik vocatae , iuxta demonstrationem eiusdem Domini Praepositi taliter reambulassent, quod primo — Quarum quidem litterarum exhibilionibus factis , partibusque praescriptis eiis in praemissis per Nos iurium aequitatem impertiri postulantibus , — dictus siquidem Dominus Praepositus de Bozoch ad ipsam terram quinque aratrorum nullum ius habere, sed dicta terra quinque aratrorum iuxta praedictum fluuium Korpona a parte occidenlali eidem Georgio extradari, et statui, ac super residuitate dictae terrae, eidem Domino Praeposito , secundum aestimationem terrae litigiosae, eiusdem iuramentum imponi debere agnoscebantur—praedictam terram quinque aratrorum de eadem inensura regali inensurando, vel si mensurari nequiret, vna cum aliis probis viris Deum habendo prae oculis aestimando, etabaliis suis partibus metaliter sequestrando, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis eidem Georgio, filio Pauli, Tom. XI. '29