Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
praemissae regiae Donationis titulo statueret et commilteret perpetuo possidere tenere, et habere, contradictione quorumlibet non obstante. His habitis residuitatem eiusdem terrae litigiosae, — si idem Dominus Praepositus super eo, quia ipsa terra — semper et ab antiquo ad dictam possessionem suam Damanik vocatam , pertinens fuerit et pertinere deberet, et intra metas eiusdem existeret, iuramentum deponere praesumeret, tunc ipsam ad dictam possessionem Damanik ipsius Domini Praepositi annectendo, eidem Domino Praeposito statuerent et committerent Regii et praedicti Capituli Vaciensis supra dicti homines. Si autem idem Dominus Praepositus super ipsa terra aestimata deponere iuramentum non posset, tunc eandem terram idem regius et dictiCapituli homines, manibus regiis occuparent possidendam, qui demum ad nosreuersi, nobis consona voce retulerunt, quod ipsi — ad faciem cuiusdam terrae litigiosae per ipsum Georgium, filium Pauli , de Damanik recaptiuatae, et ad septem aratra aestimatae, —accessissent, eandemque — — praefato Georgio filio Pauli et eorum haeredibus, sub metis et terminis infrascriptis perpetuo possidendam, nouae vestrae donationis titulo statuissent, conlradictiore quorumlibet non obstante. Metae autem dictae terrae, hoc ordine distinguerentur: prima meta inciperet penes quandam magnam viam, quae duceret ad ciuitatem Korpona. — Deinde per eundem fluuium, per magnum spatium pergendo, ad partem meridionalem , de eodem fluuio exeundo, prope ipsum fluuium, in medio cuiusdam praedii vulgariter Telek dicti, sub vna arbore piri, aliam metam lerream eleuasseni. — Quibus quidem litteris exhibitis, quia praefati regius et ipsius Capituli