Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
set, quia jjnescienter eisdem dedisset), reddidisset, ipsam terram ipsi Deme et filys suis perpetuo possidendam et per eundem Miko Comitem de Zolon fidelem suuir, saepe dictam terram eisdem fecissel statuere et resignari. Metae aulem eiusdem terrae in eisdem litteris seriatim continentur: — Dehinc — Procurator annotati Praepositi in persona eius«dem , vt praemittitur, cum procuratoriis litteris — Domino nostro regi adhaerendo —• quasdam litleras dicti Domini Belae regis priuilegiales an ,o Domini millesimo, ducentesimo sexagesimo secundo tertio Idus Octobris exaratas, transcribentes quasdam litteras Domini Belae regis secundi, condam similiter regimen huius regni feliciter importantis, Domino nostro regi demonstrasset; in quibus intcr alia de verbo ad verbum haec clausula contenta fuisset: Item Stephanus Comes donauit villam Dominik haereditariam cum duobus pulsatoribus, praedictae Ecclesiae, sub antiquis metis et terminis perpetuo possidendam. Quarum litterarum per vtrasque partes coram ipso Domino nostro Bege exhibitarum, reuisis continentiis — idem Dominus Noster Rex fidelitati dicti Capituli firmiter praecipiendo mandasset, quatenus ipsorum mitterent homines, pro vtrisque parlibus fide dignos, quibus praesentibus homines sui — ad faciem possessionum vtrarumque Damanik vocatarum — accedendo , primo eandem possessionem Damanik ipsius Georgii, fily Pauli, a parte possessionis ipsius Domini Praepositi de Bozochk, simibter Damanik appellatae, luxta demonstrationem annotati Georgii, vel legitimi suiProcuratoris, per metas et cursus metales, in praedictis litteris annotati condam Belae regis — contentas, et conscriptos, semper tamen ad illas partes et lo-