Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Dominam , reliclam Omodei Palatini, et filios eius­dem memoratos ex altera; promittentes se ratum et firmum habituros, quid quid per eosaem Procura­tores suos , vel per alterum eorum actum fuerit in praemissis, sub obligatione et impetitione omnium possessionum suarum et aliorum bonorum, ac si personaliter coram eodem Capitulo fuissent constitu­ti. In cuius rei testimonium et maiorem certitudi­nem praesentes nostro ac Magistri Joannis, fily O­modei Palatini , Micliaelis, filii Marhardi, Joannis filii Georgii, ac Magistri Uza , sigillis fecimus com­muniri. Datum in Cassa, in crastino Oclauarum B. Michaelis Archangeli, Anno Domini MCCCXI. — Nosvero, videntes, ipsum procuratorium esse legi­timum, verum et sufficiens; eosdem Procuratores duximus audiendos et dictis ipsorum fidem adhiben­dam, qui vice et nomine memoratae nobilis Domi­nae, reliclae Omodei Palatini, et filiorum suorum antedictorum, ac Nobilium praedictorum , sunt con­fessi, quod inter Dominum Begem et Ciues de Cas­sa , ex vna parte; et inter ipsam Dominam, reli­ctam Omodei Palatini ac filios suos memoratos, et nobiles ad eos spectantes, seu de illa societate exi­stentes, superius nominatos , ex altera ; propter bo­num pacis, mediantibus Venerabilibus Patribus et Dominis, Thoma, Dei gratia Archiepiscopo Strigon. et Stephano per eandem Episcopo Vv esprimien. — per Dominum regem specialiter ad hoc deputatis , talis compositio fuisset ordinata: Quod eadem Do­mina, relicta Omodei Palatini, bonae memoriae, Magistri Joannes, Nicolaus, Dauid et Ladislaus, fi­lii eiusdem , suo etOmodei ac Dominici fratrum suo­rum , nomine assumpsissent, et se obligassent, cum Nobilibus praenotatis, Judicem, Juratos et Assesso-

Next

/
Oldalképek
Tartalom