Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

res, ciues de Cassa , super morte Omodei Palatini, bonae memoriae , qui casu ibidem in tumultu dici­tur esse interemptus, et aliorum , qui cum eodem tumultu sunt interempti, et captiuatione, et impe­dilione Joannis et Dauid, Magistrorum dictorLim, et aliorum Nobilium personarum vtriusque sexus, ac ablalione equorum, et aliarum rerum, quae in com­positione pro damnis dalis eisdem ciuibus cesserunt, nunquam impetere in iudicio, vel perturbare ante iudicium, aut inquietare qLioqLio modo , palam vel occulte , perse per amicos, per familiares, vel per cognatos, aut quosuis demum, spectantes ad eos­dem praedictos ciues, vel quemlibet ex eisdem. Item promisissent et se obligassent, quod cmitatem Cassa nec ipsi, nec heredes eorum , nec aliquis de cognatione ipsorum , sibi dari vel conferri per Do­minum Regem vel haeredes eiusdem , quoqLio modo procuraret pro ipsorum seruitiis, ei impensis hacte­nus, et in posterum impendendis. Item, quod pro­misissent, et se obligassent, quod syluas nigras inter Gylnich, et Zakala et Cassa existentes, et syluam magnam , versLis Yizlapataka, quae regafes SLint, li­bere dimitterent eis ad vtendum. Item qLiod Sce­pes, Gylnich et Cassa cum vniuersis tricesimis, tri­butis, censibLis et quibusuis obuentionibus libere dimisissent et resignassent Domino Regi dicto; ne­qLie ad occupationem praedictorum iurium regali­um, per se vel per alios, publice vel occulte, se de cetero intromittent. Promisissent etiam et se obli­gassent, omnia tributa violenter et illegitime per eosdem instituta, remittere et nulla alia tributa in­stituere, vel alia castra de nouo aedidcare, in pos­sessionibus propriis vel etiam alienis, sine Domini regis licentia speciali. Item, quod restituissent Do-

Next

/
Oldalképek
Tartalom