Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
sibi et suis successoribus plene et integre administrari. In cuius rei memoriam , firmitatemque perpetunm praesentes litteras concessimus sigilli nostri robore communitas. Dalum apud S. Martinum in Natiuilate B. Johannis Baptistae. Anno Domini Millesimo ducentesimo, septagesimo quarto." Ex authentieo Joan. Bardosy M«»Idaven. Deeimae indagatio I>. 38-39. IX. Documentum alterum. A. 1272. Nos Lampertus, Dei gratia Episcopus Agriensis, significamus vniuersis, quibus expedit, praesentium pertenorem, quod propter euidentes causas et probabiles rationes nobis opportunas, et ecclesiae nostrae vtiles, habita vna cum capitulo nostro suflicienti deliberatione et diligenti tractatu , Ecclesiam S. Jacobi de Saros , praedio legali, ita, quod illam solum villam, imo alinm aliquam, accedente totius capituli nostri consilio conuenienti, et consensu plebanialem esse de caetero, ii refragabiliter statuimus, 11 irreuocabiiiter ordinauimus, ipsius ecclesiae Flebano committentes iurisdictionem, iura pariter et prouentus, quae et quos aliarum ecclesiarum dioecesis nostrae plebani obtinere et habere, in commissis sibi plebanatus sui ecclesiis consueuerunt, ipsumque Plebanum , qui nunc est et quicunque pro tempore fuerit, ab Archidiaconorum, seu archidiaconali iurisdictione exemimus , pure simpliciter et in toto, ita quod Archidiaconus ipse nec praetextu Cathedratici, nec per cautionem ratione visitationis prebitae, nec cuiusuis iuris , sui consuetudinis archidiaconalis in praefatum Plebanum iuris-