Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

reticos esse, inter Christianos plures esse, qui se superarent. Iilem ergo multis bellis particularibus Albertum lacessiuit, multis ineendiis Bohemiam af­fecit; et forsitan , si is voluisset, totum regnum pa­cem habuisset. Is quoque ad Fridericum Caesarem venit, quem Viennae vidi, virum pinguem, cal­uum, statura paruum, loquacem, laetum. Sed cum alii in concordia essent cum Friderico, solus iste dissensit, reuersusque Pragam, vt erat eloquens, plebem a deuotione Friderici auertit; sed postea pe­ste absumptus est haereticorum damno non paruo. Albertus autem, cum aliquamdiu in Bohemia fuis­set, reuersus Viennam, in Hungariam repedauit. Vbi cum esset Budae, ingens clamor populi subor­tus est contra Teutonicos. Arreptis namque armis Hungari per Ciuitatem grassabantur, atque vbi Teu­tonicos reperiebant, illico trucidabant, tum et do­mos mercatorum expugnabant. Itaque fuit ingens timor omnibus Teutonicis. Rex in arce se tenebat trepidum et curn Regina contendebat, quae sic eum duxisset, Bai ones quoque Hungari non satis fidebant populo. Itaque per plures horas caedes, rapinaque factae sunt; pluresque Teutonici occisi. Sed Ladis­laus Banus, magnus in Hungaria Baro, reginaeque, coniunctus sanguine, ascendens equum per vrbem iuit, multisque precibus furorem populi mitigauit. Nam pietate grauis ac meritis apud eos censebatur. E\inde dicunt Hungari Teucris esse resistendum, qm totum regnum dilaniant. Albertus facturum se offert, vocaturusque Principes Alemanniae, r.lios­que Christianos, vt facilius expelli possint inimici. Dicunt Hungari satis esse virium in Hungaria, sed solum ordinem et caput deesse; quod si rex eat in bellurn et ordo et caput erit; nec vocandos esse ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom