Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
traneos, vbi doraestiei per se satis possunt. Hoc autem faciebar.t, quia timebant in eorum regno nimis crescere Teutonicos. His quoque Regina consentiebat; nam plurimum laelabatur, quod [)lus honoris sibi, quam viro, impendi videbat. Hungari enim eam honorabant, quia et linguam sciebat, et haeres regni fuerat, Albertum autem propterea susceperant, quia vir eiusesset, nec amabant Teutonicum, praesertim Yngari sermonis nescium. Illa insuper mulier callida fuit et astuta, et in corpore foemineo virilem gestabat animum, maritumque suum, quo volebat, trahebat. Induxit ergo virum , vt consiliis Hungarorum aequiesceret. Paratur exercitus, iturque in campum; ibi nec vini nec ciborum copia fuit. Mandatum publice est, vt aduenientibus victualibus nemo ausus esset tangere, nisi regina prius mandasset. De rege nulla mentio erat. Exinde cum essent hostes in propinguo , diffugerunt Hungari, Albertumque regem cum paucis dimiserunt, qui vix euasit, multa vxori imprecans. Tanta inordinatio ibi fuit., \t etiain ad lectum reginae iacentis Hungari irentIpse Albertus indignatus animo, reuerti Viennam staluerat, ac congregato exercitu Vngarorum vlcisci perfidiam. Sed contracto ex insueto calore morbo, et quia nimis melones vorauerat, inter redeundum obiit, atque vt cito creuerat, cito defecit. Fuit vir magnae staturae, venationis cupidus; in armis promtus, facere quam dicere malebat} non ipse per se cernens sed aquiescens consiliis eorum quos bonos existimauit; nigra facie, oculis terribilibus; malorum omnium hostis. Ad hunc, cum electores Imperii ambassiatores misissent, rogarentque, ne Comitem Slik in cancellarium reciperet; si mihi imperium credunt Electores , inquit, cur non ferunt, vt Cancellarium mihi deligam ?"