Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
manorum elegerunt, miseruntque sibi decretum vsque Viennam. Quo tempore et ego iiluc venei am, cum Nauariensi antistite, qui Ducis Mediolani legatus erat, et me ih societatem ex Basilea vocauerat. Hic multa consilia fuerant, an recipi imperium deberet. Nam Hungari contrariari videbantur, nec enim bene prouideri et imperio et regno suo per vnam personam rebantur. Sed vicit alia pars, quae acceptationem suadebat. Exinde Rex Poloniae molestus esse coepit, fauereque Vssitis. Tunc enim catholici Bohemi Alberto omnes obediebant, haeretici autern resistebant. Venit itaque in Bohemiam Albertus magno cum exercitu ; nam LXX. vel eo amplius millia equitum securn habuit, coronatusque est Pragae. Post eum Vssitae et Poloni dixerunt, regem in vrbe morari, nec exire in campos, difTidauit rex Polonos obtulitque eis campum , ante Tabor vbi et castra posuit, mrfnsitque pluribus diebus , vt si collatis signis hostes pugnare vellent, copiam haberent. Sed illi nunquam in aciem sese explicarunt. Stabant autem a te Tabor, vt in omni necessitate possent se in vrbem recipere; nec ad bellum, sed ad furtum egrediebantur. Exinde cum impossibilis expugnatio ciuitatis videretur, dissoluta est obsidio, incensaque castra; nam satisf. cisse iam iudicabatur delractioni Polonorum , qui aiebant regein in carapum exire non audere; quod magis eis imputari poterat. Primus inter eos erat Tazco (Ptaczek), vir prudens et magnanimus , sed malae conscientiate; qui etsi se non participare in erroribus Ussitarum dicer t , vt tamen magnus esset , tueri potius haereticos voluit, quain cum catholicis sentire. Quijjpe infidelium princeps essc malebit , quain inter fiJeIps, mediocris Sciebat autem se priinura inter ha,e-: