Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
possemus, fieri magna cum instantia postularunt, adesse cupientes. Aduenerunt autem ad disputandum parati, sine contencionis tamen vicio, aut pertinacie studio: Nos ilaque diuini humanique iuris professores omni ex parte congregare curauimus, qui cupientibus veritatem aperirent. Deoque Iargiente, postquam eis tam ex scripturis diuinis, quam ex sanctis patribus latinis pariler et grecis veritas per omnia est patefacta, libentissime consenserunt vincenti veritati, Spiritumque Sanctum ex Patre simul et Filio procedere professi sunt, summamque Romane ecclesie, et sancte sedis apostolice auctoritatem, quam improbe nimium quidam opprimere nituntur, grate recognouerunt, atque in reliquis consenserunt, prout ex decreto inde confecto , quod hys inclusum mittimus, tua excellentia apertius discet. Audemus sane in domino gloriari, atque confidentissime dicere, id nostra etate patratum esse , quo nichil maius, nichilque dignius aposlolice predicationis tempore catholica vidit ecclesia. Neque vero hic erit finis diuinorum mirabilium, sed diuine miserationis Jatior campus aperitur, vt sol ille iusticie, qui in oriente iam ortus est, ad ipsos quoque infidelium tenebras rad ios sue lucis extendat, fiatque salus Domini vsque ad extremum terre, omnesque vno ore, et vno spiritu glorificent Deum, et patrem Domini nostri Jesu Christi. Expectantur ecce in dies cum nostris nunciis ad id missis, et iam fere pro foribus adesse nuntiantur Armenii, gens magna, et celebris, parati se per omniaRomane Ecclesie etsancte sedi apostolice subdere, eiusque mandatis ac doctrinis incunctanter obedire; merito itaque, dilecte fili, cum in re iam tam multa in spe etiam plura teneamus, Omnipo-