Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

tenti Deo hostiam. contulimus iubilationis, et laudis, tibique ista intimanda putauimus, vt nostrorum in Domino gaudiorum particeps factus, diuine pietati nobiscum gratias referas. Hortamurque, vt christi­ane deuotionis affectu per tuum dominium letanias et processiones, orationesque publicas fieri iubeas partim referendo gratias, pro acceptis a Deo mune­ribus, partim orando, vt complere dignetur Omni­potens opus suum, et barbaras nationes in sua feri­tate gloriantes, sub sacratissime christiane fidei iu­gum mittere. Et quum spes adeo leta sese vndique aperit, pio monemus afTectu, vt ad eripiendos ab infidelibus, a quibus indignissime opprimuntur, illa­rum parlium Christianos, nobiscum animos inten­das. Jam enim Deo inspirante classem, terrestres­que copias proximo vere parare intendimus, spe­rantcs , quod qui cepit in nobis opus bonum , ipse perficiet, ac per huiusmodi nostra studia a iugo mi­serabilis seruitutis catholicum gregem propicius ac benignus eripiet. Confidimus autem negocium fa­cillime, felicissimeque successurum, per tuam, re­liquorumque Principum opem et operam. Accin­gere ltaque fili, ardentique animo concurre, ad hec studia pietatis, ex quibus et in hoc seculo gloriam consequeris, et in futuro cum piis fidelibusque Prin­cipibus, qui ab initio Deo placuerunt , conscribi mereberis. Nos enim te per alias nostras litteras et nuncios requiremus, non ambigentes, nichil te a tua, maiorumque tuorum pietate ac nobilitate dege­neraturum. Datum Florentie, Anno Incarnationis do­minice Millesimo , quadringentesimo trieecimo no­no, Nonis Juli. Pontificatus noslri anno nono. P. Sucius. — Dilecto filio Nobili viro Friderico, Du­ci Austriae. — Blondus." Chmel. >Iater. I. Regg. N. 231.

Next

/
Oldalképek
Tartalom