Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
luntatis. Juuat dilecte Fili in vocem exultationis erumpcre, et gestienti animo cum angelis miscere letitiam , quandoquidem ineffabile gaudium, quod erit omni christiano populo , nunliamus. Tanlo quippe mens nostra diuine consolationis rore perfunditur, ita exhilaratur cor nostrum , vt quod sentimus, explicare nequaquam valeamus, solaque in gratiarum aetione et voce laudis requiescat atFectus noster. Ecce enim , quod ardentissimo studio , et indefessa pietate olim et longe antequam ad Pontificatus apicem assumeremur, optauimus, orientalis et occidenlalis ecclesie diuturnum perniciosumque discidium post quadringentos quinquaginta annos, diuina tandem miseratione sublatum est. Quain, licet omnem pro viribus diligentiam adhibuerimus, quantum ille donare dignatus est, totum tamen infinite illius bonitati adscribimus, sine cuius ope totum est inane, quod geritur. Namque ab ipsis nostri apostolatus initiis omni studio elaborauimus, vt vtriusque Ecclesie •vnio felicissima sequeretur. Et post multas hinc inde missas legationes , aduenerunt anno praeterito adducli et hactenus sustentati sumptibus nostris, carissimus in Christo filius noster, Johannes Paleologus, Romeorum Imperator. Illustris, et bone memorie Venerabilis frater Joseph Patriarcha Constantinopolilanus, et loca tenentes Alexandrini, Anliocheni, et Jerusalimitani Patriarcharuui, Legatique Trapesuntii Imperatoris, Hiberorum , Rulhenorum, et Valachorum, cum Metropolitis, etClericis etc. Nobilibus plurimis , et multitudine copiosa, auidi quippe huius sacratissime vnionis, laboribus plurimi^, marisque periculis sese exponere nequaquam cunctati sunt, sacro Ycumenico Concilio, quod intra Italiam, et vbi nos commode interesse