Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
ter alia ad tantam coecitatem constat esse perductum, vt sui dominii episcopos et praelatos inferioris gradus paene omnes minis et teroribus ad se eligendum Basileam ire compulerit. Quid, o incljta filia , tam turpifactioni adstrui posse videlur? Quid iterum aliis liuius electionis circumstantiis? Pudet certe commemorare; tamen aliquid dicendum est. Octo Italici interfuisse dicuntur, omnes subditi Sabaudiensi dominio; — Gallici oclo, et hi magna ex parte Sabaudienses; — ex vera Gallia nulli; Germani octo, homines pretio empti; — Ispani lotidem, quorum sex ex rcgno Aragonum non sua sponte; — An talis electio dici debeat; an vero profanatio et vilissimorum hominum conspiratio adiiersus sanctam domum et Petri sedem, tibi perspicuum fore non dubitamus. — Ad haec ingemiscimus polius, quam loquimur, nihil honoris aut commodi proprii prosequentes; quippe qui gloriam nostram non quaerimus, nec diem hominis desideramus; sed Christianae religionis damna deplangimus. In quo quid primum conqueramur, an senem miserabilem, et vtinam non miserum, et omni lacrimarum fonte plangendum? an ipsos impios seductores? — An non etiam lamentamur, vt hi, nefarii homines sic in praeceps ruere permittantur ?—Profecto magna nimis semper fuit potestas tenebrarum! Constitueramus enim inter alia vl post huiusmodi Graecorum vnionem sanctissimam ipsa orientalis Ecclesia, quae ab infidelibus maxime opprimitur, simul et latina Ecelesia , quae molestias multas ab his etiam patitur, ipsa sanelae vnionis pace fruerentur, ac perfidi Teucri e Graecia et Europa, vt facile erat, pellerentur. — Quid etiam Vngariae, Bosniae, amplisslma regna, hostili vastitate nunc poene labantia, nonne ex nostra mutua dissen-