Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

sione, amissa resistendi fiducia, Graecorum poten­tiae cederent! — Verum fiduciam habemus in Do­mino, qui non derelinquet sperantes in se, ut Sere­nitatem tuam simul cum aliis principibus inspirare dignetur, quod haec, quae diximus, altiori consi­deratione metiaris ac plane intelligas, quibus artibus, quibus consdiis et per quos homines haec profana­tio fluxerit, ac quae pericula ex eis fidelibus immi­neant ac veluti fidelis filia et sanctae vnitatis defensa­trix, impiorum hominum scelera perhorrescas; ne­que, iuxta praeceptum Domini, eorum tabernacu­lis te proximam fieri patiaris; ne impiorum inuolua­ris peccatis; sed nobis et Petri cathedrae constantior adhaerebis, vt teneris, prout inclytae memoriae pa­ter tuus singulari diligentia, summo labore, et mul­tis impensis ante annos — vnionem in Ecclesia Dei procurauit, et consequutus est. Tu, vt vera filia, et Romanae Ecclesiae, et S. sedi apostolicae deuota, illam serua , lllibatam custodi, ac caeteros principes, vt idem faciant, per tuas litteras et nuncios exhorta­re. Datum Florentiae, anno Incarnationis do­minicae MCDXXXIX. Septimo idus Nouembris, Pontificatus nostri anno nono.' 4 Apud Fridwalszky R. V. M. p. 88. Post Alberti mortem quinta Nouembris fuerat Amadeus Sabaudiae Dux, per Basileenses Eugenio IV. nomine Felicis V. oppositus; antipaparum vltimus. CLXXVIII. Eugenius IV. PP. suo in Croatia ac Bosnia legato milites insignt­endi potestatern largitur. A. 1439. Eu genius — Venerabili fratri Thomae episcopo Pharensi, nostro et Apostolicae sedis legato, misso in regnis Croatiae et Bosnae, et omnibus terris, •

Next

/
Oldalképek
Tartalom