Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Aut quae inuidiae vel odii rabies a furore compromitur? Non illos sedis apostolicae reuerentia; non iusiurandum, quo ipsi sanctae sedi tenentur adstricti; non, vt assolet, fidelium principum preces; non protestationes; non ipsum bonum vnitalis et pacis; non denique ex alto prospectans Deus, a scelere reuocarunt, quin immo ex ipsis multiplicatis precibus in maiorem erecti superbiam, dudum conceptum virus euomuerunt, quo discessiones et sandala, ac intestina bella omni populo Christiano pararent; nihil profeclo periculosius allaturi, maxime his temporibus, quibus nullum regnum , nulla patria perturbationibus et angustiis videtur immunis. Et vt multa praetereamus, praecipue illa, quae in nostrae personae deslruclionem ac confusionem nominis nostri variis actibus moliti sunt, ne personales iniurias accusare videamur, sed potius eas constanti animo ferre, atque utinam digni habiti simus, pro nomine Jesu ignominiam pati! quid in illa sancla vnione orientalis Ecc'esiae tam contrarium sensimus, quam Basileensium faelionem illam? Adinuenerunt infelicem Amadeum, Sabaudiae Ducem , secularem hominem, quetn his laqueis implicarent, vt dum ipsam rei nouilatem admiraretur, nec —- traheretur, veluti ecciesiasticarum rerum ignarus, penitus intelligeret, irretiretur fortius, ac solo tantum odore pontificatus illeclus, illorum iniquifalem sequeretur per omnia; aduertentes inprimis illius potentiam et thesauii quantilatem, vt fertur, quibus vi et armis nos et catholicos oranes opprimeret ac sibimet per eum omnia subiugarent. x4tque ita miserabilem Principem seduxerunt, vt esset lapis offensionis et petra scandali omni fideli populo, vt domus suae fieret opprobrium sempiternum. In qua re in-