Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
CLXiV. Idem Albertus Buda Viennam aegritudinis leuandae cauta profectut Oratoribus suis pacis cum Volonis conficienda* gratia credentionales plena cum potestatz elargitur Strigonii. A. 1439« Albertus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus etc Hungariae, Bobemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex, Dux Austriae etc. Significamus tenore praesentium, quibus expedit vniuersis: Quod de fide et legalitate Magnificorum et Nobilium, YVladislai de Palocz, Magistri Curiae r.ostrae Maiestatis et Stepbani Poharnok de Berzevicz, Oratorum nostrorum fidelium dilectorum, plenam gerendae fiduciae praesumptionem, quam et eorum cuilibet in solidum plenam damus, et omnimodam concedimus tenore praesentium facultatem, cum Serenissimo Domino Wladislao Rege Poloniae, Lituaniae Principe supremo etc. conueniendi, necessariosque tractatus habendi, atque treugam, suIFerentiam, tolerantiam, a guerra concludendi, inscriptionibus firmandi et stabiliendi ac super pace perpetua aliam dietam congruentem inter Nos vtrinque recipiendi et faciendi^: promittentes verbo nostro regio omnia et singula, quaecunque per diclos oratores nostros condictata, tractata, conclusaue fuerint, rata, grata , atque firma habere et seruare, tamquam Nos ipsi, si praemissis interessemus personaliter, eadem clauderemus, tractaremus, concluderemus, et modo eflicaciori firmaremus. Harum testimonio litterarum, quibus secretum nostrum est appensum. Datum Strigonii Sabbatho post festum Sancti Galli (XVII. Octob.) Anno Domini Millesimo, quadringentesiino tricesimo nono. Regnorum nostrorum Anno secundo.*' Apud Dogiel Tomo I. Col. 154—5. Rex .e castro aeger reuersus cum ablegatis Poloniae, qui toto expeditionis