Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

num Sigismundum Romanorum Imperatorem sem­per Auguslum, ac Hungariae, Boliemiae, etc. Re­gem Patrem socerumque et Praedecessorem nostrum charissimum, prout hoc ipsum honorum et donorum magnitudo , quibus eundem vita sibi comite abunde prosecutus est, manifeste profilentur, successiuo cre­mento claruisse dinoscitur , sufiiciens nostro arbitrio habeatur, ad inducen. nos, et provocan., personam ipsius omni favore gratiarum prosequen., multo ma­gis tamen, et summo cordialius ad id ex intimo at­trahimur, dum aperte intuemur, et conspicimus, praeteritis eius actibus magnificis nova gesla pari laude digna succedere, et priorem famulandi solici­tudinem moderna complacendi promptitudine deco­rari: iNam inter alia ejusdem fidelitatum obsequia, quibus ipse a tempore coronationis nostrae in regem Hungariae, indefessa solicitudine Maiestati nostrae, se gratum reddere studuit, et acceptum, Illud polis­simum servitii genus eximia reputatione nostro in­haeret recordio, quod anlelatus Comes Stephanus tempore electionis et coronationis nostrarum in Re­gem Ilungariae inter alios Barones ejusdam regni primatialiter adhaerendo, et tam eo tunc circa coro­nationem nostram fideli cooperatione , quam etiam ex post cum decenti, imo copiosa suorum familiari­umcomitiva, aliquamdiu Maiestati nostrae assisten­do primatialiter exhibens, tunc temporis in rerum nostrarum gerendarum primordiis, non pauca Celsi­tudini nostrae ministravit auxilia , et Fidei suae sta­bilem intentum apertis indiciis demonstravit. De­mum vero nobis, tanquam certarum rerum geren­darum festivam expeditionem exposcentium neces­sitate coacti, pusilia post eandem nostram coronatio­ncm in ipso regno mora protacta, pro suscipienda

Next

/
Oldalképek
Tartalom