Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Anno 143 8. I. Albertus, Dux Austriae, et Elisabetha , Rex et regina Hungariae per A. Episcopum Strigon. et Episcopum Vesprimiensem, co­ronantur. A. 1438. 1-a Januarii. .INi os Georgius raiseracione diuina, Archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, primas et apostolicae sedis legatus natus, memoriae commendaraus tenore praesentiura, significantes , quibus expedit, vniuersis, quod pridem excellen­tissimo principe et domino nostro, Domino Sigis­mundo, Dei gratia, Romanorum Imperatore ac Hungariae ac Rohemiae etc. Rege, sicut diuine pla­cuit voluntati, finale debitum naturae persoluente, praelatisque, baronibus , proceribus, et regnicolis in multitudine et quantitate copiosa in hunc locum pro serenissimi principis, domini nostri, Domini Alberti, ducis Austriae, in regem Hungariae electi, coronatione conuenientibus, inter alia, quae tunc in oneribus variis regni occurrebant, per R. in Chri­sti Palrem, Dominum Simonem de Rozgon, epi­scopum Yesprimiensem, de et super facto Corona­tionis et inunctionis reginalis maiestatis disceptatio et difficultas, quoad nos et ecclesiam nostram mo­ta fuit, proponens et allegans idem Dominus epi­scopus Vesprimiensis, quod ad ipsum praetextu iu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom