Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

rium et priuilegiorum suae ecclesiae antiquorum, quorum nonnulla in nostri et dictorum aliorum praelatorum et baronum praesentiis tunc produxit, coronatio et inunctio dominae reginae Hungariae spectaret et pertineret. Et quamuis huiusmodi suae intentionis propositionem et allegationem per certas litteras et priuilegia etiam praedecessorum, archie­piscoporum Strigoniensium , tunc productas et ex­hibita aliqualiter firmare voluisset, tamen quia prae­decessores nostri, Strigonienses archiepiscopi, de scitu et memoria hominum nunc viuentium, quam plures, signanter dominas Mariam et consequenter Barbaram , praefati Domini Sigismundi imperatoris et regis conthorales, coronarunt, et inunxerunt in reginas, tum quia non aestimauimus, neque aliquan­do sciuimus, aut putassemus, quod super huiusmo­di facto coronacionis reginae inter diclum Dominum Episcopum et nos disceptatio et diflicultas oriri de­buisset aliqualis; vt proinde etiam nostrae eccle­siae iura et priuilegia, suis iuribus contraria vel praeualentia, quaereie, producere, et opponere valuissemus; sed quia tam nos nostrae ecclesiae Stri. goniensis, quam etiam praetactus Dominus episco­pus suae Vesprimiensis ecclesiae iura ex praestito te­nemur defensare iuramento; ideo nos in fauorem pacis et seriae amicitiae, interuenientibus tamen et mediantibus notabilibus viris, cerlis videlicet prae­latis et baronibus praetacti regni Hungariae, ne ex tali nostra disceptatione, negligentia vel obstaculum aliquod in praefata coronatione, quae indiiate pro­pter multa et varia euitanda pericula fieri debuit, oriretur; acquieuimus Domino Episcopo Vesprimi­ensi et condescendimus, sine tamen praeiudicio iu­rium ecclesiae nostrae Strigoniensis, vt Serenissi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom