Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

marumque ipsorum periculum et damnum ac iniu­riam praelibati Domini Dominici Episcopi et recto­ris multum grande, ipsum cursum aquae pro se ipsis vsurpando et occupando, ac eundem Dominum Do­minicum Episcopum ipso cursu aquae, et per con­sequens dicto loco molendini contra iustitiam spo­liando, quae in animum reuocando , prout etiam coram nobis reuocauit, vna cum fructibus et emo­lumentis exinde prouenire valentibus pro mille flore­nis auri puri Vngaricalis iusti et legalis ponderis pa- < ti et sustinere noluisset; petens nos idem Dominus Dominicus episcopus, vt per nostram sententiam definitiuam decerni et declarari, praedictas vsurpa­tiones , occupationes, detentiones , spoliationes, an­nihilationes, et impedimenta per dictos nobiles Ge­orgium, Franciscum , et Michaelem_, vt praemitti­tur, praestitas et praestita fuisse et esse temerarias, illicitas , iniustas et de facto praesumptas , ipsosque eas et ea facere minime licuisse, neque licere , se­que nomine dicti sui altaris ad restitutionem dictae aquae et eius decursus ac loci molendini praedicti, cum spoliatus ante omnia sit restituendus , per nos restituendus fore, et restitui debere, fluuiumque eiusdem molendini desolati, praelibati sui altaris ad pristinum solitum et consuetum cursum reponendum et reducendum, iam falumque molendinum perprae­nominatos Georgium, Francisscum et Michaelem in contrarium molendini desoloti sui altaris de nouo, vt praeferlur , erectum et constructum , abolendum et remouendum, nec non eosdem Georgium, Fran­ciscum et Michaelem occasione occupationis, vsur­pationis et pro se appropriationis dicti molendini de­solati, fructuumque et emolumentorum a dicto mo­lendino desolato, si constructionem et restauralio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom