Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

scopi hiiiusmodi nulla prouocatione suspensam in rem transisse iudicatam, seque illius vigore villarum, bonorum praediorum, possessionum et rerum prae­dictarum possessionem assecutum fuisse nobis fuit humiliter supplicatum, vt sententiam ipsam robur faceremus ficmitatis debitum obtinere. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni ve­strae per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo, aut vnus vestrum , per vos vel alium seu alios sententiam Pauli Episcopi huiusmodi, si­cut iusta est, faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter obseruari et nihilominus legitimis super his per vos habendis seruatis proces­sibus eos quoties expedierit aggrauare curetis con­tradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, inuocato ad hoc, si .opus fuerit, auxilio brachy secularis. Non obstante, si Priori et Fratribus praefatis vel quibus aliis commu­niter veldiuisim, ab eadem sede indultum existat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indultu hu­iusmodi mentionem , et qualibet alia dictae sedis in­dulgentia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam praesentibus non expressam vel totaliter non insertam, nostrae Jurisdictionis expli­cationis valeat in hac parte quomodolibet impediri, quae quo ad hoc ipsis nolumus aliquatenus suffraga­ri. Datum Florentiae anno Incarnationis dominicae Millesimo quadringentesimo tricesimo octauo, quar­to decimo Aprilis Pontificatus nostri anno nono." L. S. Ex archiuo Canierali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom