Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
LXIV. Idem PP. Albertum , vt ad pacem cum Polonis ineundam adiiciat animum hortatur• A. 1843. Alberto Romanorum, Hungariae, et Bohemiae Regi illustri salutem. Pridem intellecto, quod charissimus filius noster Vladislaus Poloniae Rex gentem quandam armorum in regnum Bohemiae contra tuam serenitatem destinare intenderet, nou mediocriter doluimus , tum propter innumera mala, quae ex ea re illis regionibus et etiam aliis possunt verisimiliter accidere, tum propter tuam regiam celsitudinem , cuius statum augeri cupimus et semper esse quietum et pacificum et tranquillum. £t ut his malis celeriter obvietur, mittimus ad eundem Regem velocem nunlium cum literis, quarum copia his intercli^ditur, ad quem , ut in ipsis continetur literis, infra paucissimos dies solemnem mitlemus ambaxiatam omni diligentia apud ipsum Regem laboraluram, ut ab omni insultu et apparatu belhco contra ipsum tuum regnum Bohemiae et tua dominia omnino desistat, cui ambassiatae efficaciter iniungemus, ut omnia agere procuret, per quae pacifica ipsius tui regni possessione uti et gaudere, sicut dignum est valeas, quodque , si quid discordiae ac controversiae est inter tuam serenitatem et ipsum Regem, sedare et inter utrumque charitatem et amicitiam renovare studeat, ad quae tua quoque serenitas propter bonum publicum Christianorum, quorum maximam curam habere debes, studeat omni diligentia incumbere, ut ex vestra pace et reliquis fidehbus pariatur pax, et hostium nominis Cliristi vires valeant per vestram concordiam , prout cupimus, expugnari. Dat. Ferrariae VI. id. iulii anno VIII. Ex Raynaldi Annalibns Ecclesiasticis Tomo 28-o pag. 282.