Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

conaretur; propter quod Rex Albertus, sui regni procerum celebrata congregatione, vna cum eisdem conclusit, hostem non debere exspectari regni ad penetralia; sed esse illi in forti brachio obuiandum. Commota igilur totius regni Hungariae militari virtu­te, magnum congregauit exercitum, et in loco, vul­gari appellatione Tiidorew vocato, sua fixit tentoria. Caesar vero Turcorum — expugnato castro Zen­drew et omni poeneRasciae agrosuae potentiae sub­iecto, Despotoque, regni eius Domino, in Hunga­riam profugato , frameam et omne suum robur in Graecos conuertit. — Hungari autem ex longa campestris hospitii mora toedio afTecti, maxime cum multi ex illis sanguinisfluxu grauarentur: Luppo, iux­ta antiquam ipsorum consuetudinem, proclamato, inuito rege sparsim et confuse relictis castris, re­cedentes abierunt." Ibid. cap. XXVII. Receptum cernamus bellicum : ,,Vidpntes autem Tatari, quod in fugam versus esset exercitus Vngarorum , quasi ostium quoddam aperuerunt eis et permittentes eos abire, non impetuose, sed pedetentim insequeJjan­tur eos ex vtraque parte , non sinentes eos huc aut illuc diuertere; iaceljant autem per vias infelicium opes, vasa aurea et argentea, purpurea indumenta et arma copiosa; sed Tartarorum inaudita crudeli­tas , nihil curans de spoliis , omnem preliosarum re­rum paruipendens praedam, in sola hominum caede grassarunt. — Cadebant a dextris et sinistris , hiber­nalium foliorum instar — Infelix patria, filiorum cruore infecta, longe lateue rubebat. Tunc misera­bilis multitudo, quam nondum deuorabat gladius Tartarorum , ad quamdam paludem venire compul­sa, — pars maxima Vngarorum ibi aqua et luto paene omnes absorpti sunt et extincti." A. Diacon.

Next

/
Oldalképek
Tartalom