Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
Spal. 1. c. cap. XXVII. — igitur in populo vtroque (Bohemico fideli et infideli) ancipiti bello feruente, ac multis ex vtraque parte cadentibus , vltimatim Siska superiore; Rex (Sigismundus) campum deserens terga vertit; et simul cum suisHungaris, qui superstites erant, fugiens hosti tum res, tum animi ferocitatem incendiis, acspoliis reddidit." Chr. Thur. 1. c. cap. XV. *). 1) Quod militia nobilitari tam misere constituta regnum nihilominns sartum tectumque perstiterit, parte vna fortunae, quotl vicini Principes impotentes fuerint, parte altera Ludouici M. et Joannis de Hunyad Gubernatoris, generosae virtuti, debetur. Quod etiam inMorauiam, Silesiam, Bohemiae partem Austriam dominatum extenderit, militiae per Mathiam Coruinum reformatae, stabili, est in acceptis referendum. Operae pretium est hanc ex Bonfinio cognoscere : ,,Ante Neapolim (YViener-Neustadt) inquit Dec. IV. lib. VIII. in patentissimo campo legiones omnes explicuit: in aciein digessit; vbi, quaecunque apud veteres legeram de disciplina militari, mihi recognoscere licuit. — Inprimis , vbi inter turmas prodiit ipse, silentiuin indictuin non solum viris, sed etiam equis, religiose seruatnin. Allata primi agminis in mediuin signa e manu sua, praestantissimo Veterano — commissa, carcaribus illi carere — ne in maxiino conllictu prae timore, concitato equo fugeret, suaque fuga reliquorum aniinos consternaret. — Ita quisque ordinem seruauit, vt si digito plus alio processisset, imperatoris quam maxiine circuinspecti, saeuitiam recognoscere teneretur. — Tantum est vbique silentium, vt non modo praeter Imperatoriam, nulla humana vox, sed nec vnus quidem equorum hinnitus vsquam sit auditus. — Quodque agmen, vbi aliquanto praecesserat, dato signo, an-