Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
rum illustrandam faciunl liaec etiam testimonia: ,,Interim obsessi et obsidenles ceperunt egere: Rex (S. Ladislaus) autem et principes petierunt ab omnibus Hungaris, noctis silentio, vt portaret vnus quisque occream solam de terra plenam; quod et factum est. Fecerunt autem ante castrum montem magnum, de terrailla; quem desuper farina cooperuerunt. Videntes autem obsessi, quod obsidentes abundarent victualibus, et quod diu possent manere ante castrum, arcem cum vniuersis regi tradiderunt, et pacem ad voluntatemregis ordinauerunt." Chron. Thur. P. II. cap. LVIII. „Priusquam Hungari confligere coepissent, quaedam agmina Hungarorum perterrita sunt a furore Theulonicorum. PraeualuerantTheotonici Hungaris initio bellici conflictus: qui sicut haeretici, circa initium semper feruescunt, et in fine tepescunt. Tunc anunculus Domini regis Belae, Ban nominatus, gloriosus miles, ex insidiis irruens in aginina Theotonicorum, pereussit eos ex aduerso grauiler et magnam slragem fecit illis." Ibid. cap. LXV. etc. Fides militum Hungarorum in regem, et patriam: hanc Otto Frisingensis opere praelaudato laudi praecipuae tribuit noslratibus: „Qui vero de micrebra et longa consultatione aggrediuntur. — Ad Curiam regis sui conueniunt, ac de suae reipublicae statu pertractare et discutere non negligunt. — Omnes pene tetri , in tetris armis procedunt, nisi quod iam a hostibus, qnos nunc Soldarios (Soldaten) dicimus educati, vel ab iisdem etiam geniti, quamdam non innatam, sed quasi extrinsecus aflixam, virtutem crahentes, Principes tantum et hospites, nostros in pugnandi peritia, armorumque splentlore imitantur."