Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

litum ordine sunt, nulla occasione, nisi grauissima, domi manere audebant. Si quando vero exercitum ducere voluerit Rex, cuncti sine contradi­ctione, quasi in vnum corpus adunantur." Chro­nicon item patrium: ,,Postquam Rutheni ac Chuni, noctu consurgentes , exercitum Colomanni dissipa­runt, Nobiles autem Hungariae communierunt lle­gem circumquaque, fueruntque ei pro muro inex­pugnabili." Chron. Thur. P. II. cap. LX. „Postquam Bazarad, Valachiae VVaiuoda, Caroli regis exerci­tum reditu interclusit; rex autem mutauerat armo­ruminsignia; quibus induerat Deseo, filium Dionj­sii, quem Valachi putantes regem esse, crudeliter occidunt. Rex vero ipse cum paucis, per tuitio­nem suorum aliquorum, euasit: stabant enim in circuitu eius quasi muri lapidei. Magister Donch, cum Ladislao filio suo et cum militibus aliis, de familia regis, et Magister Martinus , filius Berend, qui omnes ictus gladiorum ac sagittarum super se recipiebant, velut imbres pluuiarum , vt regis vita a mortis iinpetu seruaretur-' 1 Ibid P. III. cap. XCVII. etc. „Erney ob conflictum Regis ac Principum, ac regnicolarum, flebat: quem videns Salomon flere dixit: Comes Erney videris mihi Duci esse fidelis, et apud me tantum sirnulatus; cui Erney respondit: nequaquam Domine ; sed nollem, quod cum fratri­bus pugnares, et vt milites interficerent se inui­cem; filius palrem, vel pater filium." Ibid. P. II. cap. LII. Tali militum Copia armatura , stipendio, ope l) constitutione, virtute, ac fide , internae , externaeue 1) Nobiles nostrates, iugi vtut insurrectioni obnoxios, pu­blicis regni necessitatilms, sub regibus strenuis, ex ae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom