Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

multitudine populorum inibi generatorum, vt nec alere suos sufficeret, nec capere. Quapropter se­ptem principales personae, qui Hetumoger vocan­tur, angusta locorurn non ferentes, habito inter se consilio, vt a natali suo solo discederent ad occu­pandas terras, quas incolere possent, armis et bel­lo quaerere non cessarunt. Tunc elegerant sibi quae­rere Pannoniam, quam audierunt faina volante ter­ram Attilae regis fuisse, de cuius progenie dux AI­mus, pater Arpad, descenderat. Et quia ipsi se­ptem principales personae communi et vero consi­lio intellexerunt, quod inceptum iter perficere non possent, nisi Ducem ac praeceptorem super se lia­berent. Eigo libera voluntate et communi consen­su elegerunt in filios filiorum, vsque ad vltimam ge­nerationem , Almum, filium Ugek, et qui de eius generatione descenderent." Belae regis Notarius de gestis Ducum. Cap. V. Terras armorum virtute, fauente fortuna 1) con­quisitas, legum et armorum praesidio sanxerant tu­1) Prouincias, in 'quas Hunnorum olim , mox Abarum re­gnum discerptum ingressi Maiores nostri repererant, prodiilit Belae Regis Notarius: ,,Dux Galliciae, caete­rique consocii sui, — dicebant, quod terram, quae fuis­set Attilae Regis, praeoccupassent, Romani Principes (Franco-Germani) terrain Pannoniae vsque Danubiuin. — Terram vero, quae iacet inter Danubium, ac Tibiscuin (ab amne Grano ) praeoccupauisset Dux Bulgariae vs­que confinium Ruthenorum ac Polonorum, et fecisset ibi habitare Slauos et Bulgaros. Terram vero, quae est inter Tibiscum et siluam Igfou, quae iacet ad Erdeelu, a fluuio Morus vsque ad fluuium Zomus, praeoccupauis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom