Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

endas: „Dux vero Arpad et sui milites, adepta victoria, — venerunt ad stagnum, quod dicitur Curtueltou, et manserunt ibi, iuxta syluam Gemel­sen, triginta quatuor diebus, et in illo loco Dux et nobiles sui ordinauerant omnes consuetudinarias le­ges regni et omnia iura eius, qualiter seruirent Du­set sibi Dux Marout. Et terram illam habitarent gentes Kozar. Terram vero , quae est a fluuio Morus vsque ad castrum Urscia (Orsova) praeoccupasset quidam Dux, nomine Gaad, de Budyn (Widin) castro egressus, adiu­torio Cumanorum. —Terram Vltrasiluanam Gelu quidam Blacus (Valachus) in dominium tenebat a Blasiis (Bla­chis ?) et Slauis inhabitatam. — A Grano fluuio vsque confinia Boheinorum terram omnem possederant Suato­plugi, Bohemiae, ac Marahaniae Principis, ab Arnulfo Imperatore (suppetiis Hungarorum) debellati, anno 894. defuncti filii, super patrimonio inter se certantes." Id. Cap. XI. XXIV. XXXIII. XXXVII. „Morauiae Princeps Suendoplocus fortis, terribilisque populis finitimis fuit. Post mortem autem eius anno vno in pace exacto, orto dissidio et bello ciuili, inuadentes Turci (Hungari) pla­nissime eos exstirparunt, terramque retinuerunt." Con­stant. Porphyr. de adm. Imp. Cap. XLI. Arnulfo etiain Iinperante anno 900-o defuncto, sub filio ipsius Ludoui­co infante, Pannonia inter plures Marchiones, discor­des, fuerat discerpta : Brecislauus, filius Chezilonis, di­tionis, in qua fuit Mosapurg, Salapiugis, vrbsque palu­darum, haeres; praeerat Pannoniae inter Sauum, Dra­uum et Babam (Sabariam, et alia quaedam loca Salis­hurgensis Episcopus possedit). Quod supra Rabam vsque Saar (Lajtam) patebat, fuerant deserta Boiorum (Eo­denburg). A fluuio Lajta vsque Oenum (Orientalem Im­perii oram) Arbo, huiusque filius Iserricus, ac Leopol-

Next

/
Oldalképek
Tartalom