Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ad hoc deputaueritis, qui quolibet anno reddere ha­beat rationem de eisdem et praecipue, quando itu­rus est ad prouinciale Capitulum suae Prouinciae. Simili modo volumus, quod fiat de omnibus vineis, agris, ortis, censibus, et quibuscunque aliis immo­bilibus bonis sic, quod si quis Priorum , quod absit, in pi aemissis negligens , habita monitione , repertus fuerit, vel huismodi bona alienare, per venditionem seu impignorationem temarie praesumpserit, vel bo­na per eum sub inuentario recepta integraliter red- \ dere recusauerit; extunc vobis concedimus, quod nostri ex parte eum capere possitis, vbicunque fue­rit, siue in Ecclesia siue non, et eum in loco secu­ro ponere, sibi expensis dicti nostri Conuentus ini­nistrando panem et aquam , quousque omnia reddi­derit. Dicto modo volumus, quod faciatis de Priore et Fratribus, qui pecuniam, aurum, vel argentum datum vel dandum, ad structuram Ecclesiae rece­perint , et Vitrico seu Magistro aedificiorum eius­dem per vos ordinalo realiter non porrexerint. In­super instanter, imo instantissime supplicamus, qua­tenus perennali benignitate cogitare velitis, quod vinea saepe nominato Conuentui data in Szantho per Venerabilem Virum Petrum Piro , quondam Judi­cem ibidem, quae iam per negligentiam culturae quasi dinoscitur siluatica, non perdatur, sed per vestram prudentiam excogitetur modus eam reparan­di, quia Fratres adeo ita pauperes sunt, quod eam minime reparare possint; et quod de primis fructi­bus satisfiat de omnibus expensis circa eum fiendis, quibus solutis volumus , et optamus, quod prouen­tus de eadem vinea ponantur ad compositionem, seu facturam librorum ad Diuinum ofiicium necessario­rum, et hoc secundum ordinem Dominici Sepulchri,

Next

/
Oldalképek
Tartalom